HERBESSUS it. ERBESSUS

HERBESSUS it. ERBESSUS
HERBESSUS, it. ERBESSUS
Ptol. Erbessum Polyb. opp. olim Siciliae, nunc pagus 8. mill. pass. distans ab Agrigento Grutte hodie, teste Facello, Nigro Bicari dicitur. Baudr. le Grotte, in valle Mazara, prope Halicum amnem, intra montes 25. mill. pass. a Biccaro in Eur. Item Herbessus altera urbs Siciliae, et ipsa eversa, inter Syracusas, et Leontino, Pantalica Fazello, populi Herbessenses Plin. l. 3. c. 8. Sil. Ital. Punic. Bell. Herbesos, l. 14. v. 265.
Non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli
Sedêrunt. ———
Baudr. nunc Palazzuolo, 20. mill. a Syracusis in Occas. versus montes, 18. a Leontinis in Austr. De nomine Bochart. Supra Agtigentum, inquit, in mediterraneis Sicanorum urbs fuit Herbesus, de qua Polyb. l. 1. ac Diod. Sic. l. 20. et 23. Hodie le Grotte, seu Cryptae, dicta propter cryptas subterraneas. Itaque Herbessus Poenis erat Harbessa, mons foveae, seu cryptae, quod etiam dici potest de altera Erbesso ad fontes Anapi flum. Proinde neglectâ compositione haec Sicanorum Herbessus etiam Bessa, vel Vessa dicta est. Quippe in his Polyaeni verbis, quae Cluverii diligentiam fugisse recte observat Palmarius, Φάλαρις πρὸς Τεῦτον ἄρχοντα Ο᾿υέςςης, ἥπερ εὑδαιμονεςτάτη καὶ μεγίςτη Σικάνων πόλισ, ἔπεμψε. Omnino Vessa est Herbessus, Sicanorum urbs inclita non procul ab Agrigento, in qua regnabat Phalaris. Alioqui enim Vessae nulla mentio apud vett. Nec Ortelii coniectura, qui pro Vessa Inessam legit, ullo modo est probabilis. Quia sita erat Inessa circa Aetnam in tractu plane diverso, neque unquam fuit magna urbs, sed πολισμα, h. e. oppid. Ita testatut Thucyd. l. 4. et 6. ac Strab. l. 6. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ERBESSUS — Diod. Sic. ER BISSUS et eidem l. 14. Ε᾿ρβηςςηνοὶ Silio Iral. Herbessus: Polyb. Erbesum ἔρβηϚον. Pausan. ἔρβυςςος: Plin. l. 3. c. 9. habet Herbessenses. Siciliae Mediterraneum opp. Vide Herbessus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”